46. haecque cogitationibus anxiis altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem conperit revertisse: quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. cui rex Igmazen nomine, spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: «cuius loci es tu» inquit «vel quid acturus huc venisti? responde.» quem Theodosius fundata mente intuens torvum: «comes» ait «Valentiniani sum, orbis terrarum domini, ad opprimendum latronem funereum missus: quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente, quam regis.» quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.
47. et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut adsurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.
48. contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis victoriisque antegressis elati, densatis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium oportune, truculentum eum adpellans et dirum et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.
49. hae insperatae voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium inlexerunt. proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum extinxit: alios ademptis dexteris, quosdam vivos conbustos.
50. excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare, fudit, vel inruentes audentius capit. digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos, unde parum sperari potuit, ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.
51. Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac adsuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.
52. per quem, ut rogaverat, missum, clandestinis conloquiis monuit ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi, quae vellet, popularibus suis acriter inmineret, eosque adsiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorum sed iacturis multiplicibus fessos.
53. paruit Theodosius dictis et crebritate certaminlum Isaflenses ita protrivit, ut isdem labentibus move pecudum, Firmus latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi, dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur.
54. et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis et crapulentis, silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse inpendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus longius sese discrevit, repertumque funicu]um, quem finiendae vitae paravere casus, de clavo parieti adfixo suspendit, ubi collo inserto animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.
55. Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver inpositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.