56. qui convocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.

VI

1. Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio motu est excita repentino, parum nunc formidanda, sed inmensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptu proclivi, obsessaque ab isdem ac Marcomannis Aquileia Opitergiumque excisum et cruenta conplura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe serio, quem ante docuimus, Marco. et erat, ut barbaris, ratio iusta querelarum.

2. Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.

3. sed Maximinus in omne avidus nefas et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium per Illyricum eo tempore magistrum armorum ut pervicacem et desidem, nec dum opere, quod maturari dispositum est, consummato: addebatque ut consulens in commune quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.

4. utrumque mox est impetratum. qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis adfatibus delinitis his, quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum adgreditur, admissa copia rogandi suspensum.

5. denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut adsensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium conrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.

6. Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in unum coactae misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt.

7. evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas – paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti cibum sumens in publica villa, quam appellant Pistrensem, cum duceretur Gratiano nuptura – ni favore propitii nmninis praesens Messalla provinciae rector eam iudiciali carpento inpositam ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam cursu reduxisset effuso.

8. Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, cuius nisi potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum caesorumque incolentium exultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.