9. per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus adsuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat diu, quid capesseret ambigens: et cum paratis velocibus equis noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio mansit inmobilis.

10. didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris oportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.

11. proinde parumper lenito pavore, ad arripienda, quae urgebant, acri animo adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem pacis diuturnitate contemptam et subversam ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus: hac ratione opere velociter absoluto, quod inpensas aedificandi causa theatri dudum congestas sufficientes ad id, quod efficere maturabat, invenit. atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio, si venisset, accivit.

12. His velut obicibus barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque inpediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant. gradu frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.

13. quibus concito cursu ruentibus infestius, obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis inpediti de honore certabant et dignitate.

14. quo intellecto Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque milites arma tardius per tumultum expediunt, interfectis plurimis aucti fiducia, aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.

15. Inter haec fortunae dispendia tristioris dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam tum lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, conlimitia nostra ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et adflixit, congressibus densis adtritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iuste sanguine satiaret et feras.

16. unde residui tumore iam deflagrante metuentes, ne idem dux virtutis, ut apparuit, expeditae, in primo finium aditu incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.

17. Dum haec tot ac talia per turbines agitantur adsiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis, qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.

18. et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, monti soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum at vero ubi tempestas mollivit et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestum exspectabatur.