19. hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querela iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. inter quae porticum excitavit ingentem lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re, quod huius numinis prope visitur templum.

LIBER XXX

I

1. Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.

2. consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. inter quos erat Terentius dux demisse ambulans, semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor.

3. qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum adsidue Cylacis necem replicabat et Artabanis, addens eundem iuvenem ad superbos actus elatum nimis esse in subiectos inmanem.

4. unde quasi futurus particeps suscipiendi tunc pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio conperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae speque quod revertetur, natio nobis oportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.

5. Quae reputans ille, inpendere sibi praesagiebat exitium grave. et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his, quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa egressus cuneatim properabat intrepidus.

6. cumque eum provinciae moderator, apparitoris, qui portam tuebatur percitus festinato studio, repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu.

7. nec minus paulo postea legionem secutam iamque adventantem ipse cum promptissimis retrorsus excurrens, fundensque in modum scintillarum sagittas, sed voluntate errans, ita in fugam conpulit ut cum tribuno milites universi perterrefacti vividius quam venerant remearent ad muros.