FERIA IV.

AD OFFICIUM NOCT.

Miramur, o Deus, tuae

Recens opus potentiae,

Quae scripta scintillantibus

Refulget astrorum globis.

Ut sol diei, candida

Sic luna nocti praesidet;

Exercitu totum novo

Discriminant stellae polum.

At ipse, coelorum decus,

Sol novit occasus suos:

Sunt certa lunae tempora,

Statique lapsus siderum.

Jugi rotata turbine

Furantur et reddunt diem:

Tu semper idem, nescius

Mortalium spem fallere.

Turbata quid mens fluctuet?

Cura paterna nos regis:

Aeterna si cordi salus,

Aeterna nos salus manet.

Suprema laus et gloria

Uni sit et trino Deo,

Suo reponi qui jubet

Curas et angores sinu.

AD LAUDES.

Promittis, et servas datam

Immobilis fidem, Deus;

Hanc mane primo sedula

Reposcimus fidem prece.

Promittit atque decipit

Incertus et fallax homo;

Sic quassa, si incumbas super,

Arundo transfiget manum.

Beatus ergo, qui tuo

Se totus abdit in sinu:

Hac arce tutum turbinis

Vis nulla de statu quatit.

Ne cor vacillet, obligas

Temet sacramento, Deus:

Spes nixa tanto pignore,

Aeterna jam prensat bona.

Jam mente praesumens polum,

Secura sublimi throno

Assistit, et coelestium

Praelibat undas fluminum.

Fons o perennis gratiae,

Colenda semper Trinitas,

Te spem salutis unicam

Da mente tota quaerere.

AD VESPERAS.

Horres superbos, nec tuam

Das alteri laudem, Deus:

Humana nil isthinc sibi

Decerpat arrogantia.

Ingrata quippe mens tuae

Fluenta sistit gratiae;

Tristique marcescit statim,

Ceu gramen exustum siti.

Ut servus in manus heri

Intenta figit lumina;

Sic ora sacris montibus

Non dimovemus anxii.

Desideratam si dare

Opem moraris; spes tamen,

Tenacis instar ancorae,

Immota fundat pectora.

Sit summa Patri gloria:

Sit summa Nato, qui dedit

Nobis futurae Spiritum

Hereditatis obsidem.