Missionis Canadicæ Relatio.

[321 §. II.] SOCIETAS JESU, IN CANADAM, SEU NOVAM FRANCIAM INDUCTA.

AMERICAM septentrionalem tres præcipuè nationes obtinent, Hispani, Galli, & Angli. Mexicum, Floridæ pars & Californiæ, sunt Hispanæ ditionis. Littora orienti foli opposita & ad Austrum devexa occuparunt variis temporibus Angli, Sueci, & Hollandi. Quod inter illos & Mexicanos versus septentriones & occasum campi jacet, Galli tenent, ac Novam Franciam, sive Canadam, vulgo vocant. Nihil tetrius immaniusve barbaris Canadensibus fingi poterat, prius quam inducta religione mitescerent, ut patebit ex iis quæ Paragrapho decimo referentur. Nunc barbaries, & fœda scelerum cohors, rationi ac virtuti locum dedit, videturque huic oraculo Isai. c. 35. veteri constare fides: Lætabitur deserta & invia, & exultabit solitudo, & florebit quasi lilium.