XLV.

Iacopo Guidi da Torano entra nella compagnia di alcuni scarpellini che avevano preso a cavar marmi per Michelangelo.[607]

Cum sit et fuerit quod providi viri Iacobus olim Thome de Casapodio, habitator Torani, et Franciscus Iacobi Vanelli de Torano, et Leonus Iacobi de Pulega, habitator Torani, se simul et in solidum obligaverint excellentissimo viro archimagistro Michaeli Angelo olim Ludovici Bonarote, sculptori florentino, ad faciendum, effodiendum et laborandum quedam marmora contenta et que continentur in publico instrumento rogato et celebrato per publicum notarium Petrasanctensem: et cum sit et fuerit quod Iacobus olim Petri Guidi de Torano vellet se sociare cum dictis Iacobo, Francisco et Leone ad effodiendum et laborandum dicta marmora: idcirco dictus Iacobus per se et suos heredes obligavit et se posuit in societatem et comunionem dictorum Iacobi, Francisci et Leonis eo modo et forma contenta in dicto instrumento rogato ut supra, et voluit se esse obligatum, prout et sicut fuisset descriptum et obligatum in dicto instrumento: promittens per se et suos heredes attendere et omnia et singula in dicto instrumento contenta observare, sub pena dupli. Insuper iuraverunt omnes etc.

Actum Carrarie in domo mei notarii etc.

Archivio Buonarroti. Carrara, 18 di maggio 1519.