XXXVI.

Michelangelo fa procuratore Donato Benti per caricare i suoi marmi e condurli alla marina.[600]

Die XVII aprilis 1518.

Excellens dominus archimagister Michael Angelus olim Ludovici Bonerote, civis florentinus, omni meliori modo etc. fecit constituit atque solemniter ordinavit eius procuratorem, factorem et certum numptium specialem et quid de iure melius facere potest, providum virum magistrum Donatum olim Baptiste Benti, civem et sculptorem florentinum, presentem et acceptantem generaliter ad onerandum et onerari faciendi et transuehendi omnia et singula marmora que predictus dominus constituens habet in alpibus et sub marinellis Aventie et ad omnia alia et singula etc.

Actum Carrarie in domo mei notarii infrascripti.

Archivio Buonarroti. Firenze, 22 d'aprile 1518.