Utile sit quamuis quid, non prodest, ubi transis. Si credas cunctis; credas nulli, uitiaris. Nosse si timeas, sis cautus criminis ausu. Si sis contentas praesentibus, es bene cautus. Quae fortuna dabit, teneas, non alta requiras.
150
Nec requires[150] multa multus nec gestus ametur (?) Magnum te fecit fortuna, minora minatur. Uestis non fusca sit, non splendore corusca. Dum non sperabis, liuor et timor abditur omnis. Gaudia tollantur habitis dolor atque fugatur.
155
Asscribas tibi cur, quo te fortuna tuetur, Cum sit nil quod habes, quod non acceperis ante. Quod potuit dando fortuna potest retrahendo. Dum floret diues multos adhibet sibi ciues, Solus erit contra, fuerint si nubila cuncta.
160
Uiuas perfectus, uideas te post inimicum. Elicies butyrum, mulges si lac uiolentum. Dumque nimis mungis uenit pro phlegmate sanguis. Quod satis est sapias, mel gusta, ne satieris.
165
Si colubrum foueas ut amicum, quae tibi speras? Est hoc pestiferum, cctera prae clade timendum. Dilige conciues, si uis dilectus haberi. Si quid diminuas non uetet id pietas. Uiribus incultis ualidi sunt signa furoris.
170