1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad iudicandum,

2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et perpetua gaudia,

3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine crucientur.

4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis finem poenarum futurum esse.

5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique oppressis impiis.

Art. XVIII. De Libero Arbitrio.

1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas.

2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;

3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus concipitur.

4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon: Esse fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.