5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutire, artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid bonum ad praesentem pertinet vitam.
6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et per ipsum sunt et esse coeperunt.
7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium etc.
8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.
9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam etc.
Art. XIX. De Causa Peccati.
De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli et impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se ipso loquitur.
Art. XX. De Bonis Operibus.
1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus vitae generibus et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione Deo placeant.