3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa ieiunia, fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et simila.

4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde praedicant haec inutilia opera ut olim.

5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat silentium.

6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.

7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest consolationis quam vetus ipsorum doctrina.

8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias:

9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater.

10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis veribus viam ad Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum via, veritas et vita.

11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex operibus etc.

12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.