13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam fidei contra merita operum.

14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset operantis.

15] Quamquam autem haec doctrina contemnitur ab imperitis, tamen experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam consolationis afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera, sed tantum fide, quum certao statuunt, quod propter Christum habeant placatum Deum,

16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem, pacem habemus apud Deum.

17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest.

18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et philosophicam iustitiam.

19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex evangelio consolationem.

20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.

21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis.

22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem peccatorum et iustificationem.