23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae, videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum.

24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est sine Deo, sicut gentes.

25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere: remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.

26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis, sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes.

27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei.

28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.

29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.

30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae voluntatis et iustae actionis genitrix est.

31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere coram Deo.

32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;