33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati sunt multis manifestis sceleribus.

34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine Spiritu Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.

35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit, quomodo bona opera facere possimus.

36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi praecepti opera facere.

37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.

38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum abest fides et fiducia erga Deum.

39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh. 15,5.

40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.

Art XXI. De Cultu Sanctorum.

1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest, ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem, ut Caesare imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos Turcas a patria.