2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos, seu petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.
3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras, et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus afflictionibus.
4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc.
I. De Utraque Specie. [Article XXII]
1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes.
2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant.
3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat, Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam ecclesiam utraque specie usam esse.
4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit approbatus.
5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse.
6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae ministrant et sanguinem Christi populis dividunt.