17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt.

18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum, quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant et debebant.

19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine abutitur, non erit impunitus.

20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum collata fuisse ut missa.

21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis, moratalibus et venialibus.

22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata vivorum et mortuorum ex opere operato.

23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio peperit istam infinitam multitudinem missarum.

24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi.

25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,

26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per oblationem Iseu Christi semel.