27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum sanctificatos.
28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.
29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato, contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide, quod Scriptura non patitur.
30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur, quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam conscientiam.
31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod vere exhibeantur nobis.
32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii recordari possunt.
33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum his, quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper pecco, semper debeo accipere medicinam.
34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his, qui petunt.
35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum loquuntur.
36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios ad communionem accersere, alios arcere.