15] Quid fiebat postea in monasteriis? Olim erant scholae sacrarum disciplinarum, quae sunt utiles ecclesiae, et sumebantur inde pastores et episcopi: nunc alia res est; nihil opus est recitare nota.

16] Olim ad discendum conveniebant: nunc fingunt institutum esse vitae genus ad promerendam gratiam et iustitiam, imo praedicant, esse statum perfectionis, et longe praeferunt omnibus aliis vitae generibus, a Deo ordinatis.

17] Haec ideo recitavimus nihil odiose exaggerantes, ut melius intelligi posset de hac re doctrina nostrorum.

18] Primum de his, qui matrimonia contrahunt, sic docent apud nos, quod liceat omnibus, qui non sunt idonei ad coelibatum, contrahere matrimonium, quia vota non possunt ordinationem ac mandatum Dei tollere.

19] Est autem hoc mandatum Dei 1 Cor. 7, 2: Propter fornicationem habeat unusquisque uxorem suam.

20] Neque mandatum solum, sed etiam creatio et ordinatio Dei cogit hos ad coniugium, qui sine singulari Dei opere non sunt excepti, iuxta illud: Non est bonum homini esse solum, Gen. 2, 18.

21] Igitur non peccant isti, qui obtemperant huic mandato et ordinationi Dei.

22] Quid potest contra haec opponi? Exaggeret aliquis obligationem voti, quantum volet, tamen non poterit efficere, ut votum tollat mandatum Dei.

23] Canones docent in omni voto ius superioris excipi; quare multo minus haec vota conta mandata Dei valent.

24] Quodsi obligatio votorum nullas haberet causas, cur mutari possit: nec Romani pontifices dispensassent. Neque enim licet homini obligationem, quae simpliciter est iuris divini, rescindere.