25] Sed prudenter iudicaverunt Romani pontifices aequitatem in hac obligatione adhibendam esse; ideo saepe de votis dispensasse leguntur.
26] Nota est historia de rege Arragonum revocato ex monasterio; et exstant exempla nostri temporis.
27] Deinde, cur obligationem exaggerant adversarii seu effectum voti, quum interim de ipsa voti natura sileant, quod debet esse in re possibili, quod debet esse voluntarium, sponte et consulto conceptum?
28] At quomodo sit in potestate hominis perpetua castitas, non est ignotum.
29] Et quotusquisque sponte et consulto vovit? Puellae et adolescentes, priusquam iudicare possunt, persuadentur ad vovendum, interdum etiam coguntur.
30] Quare non est aequum tam rigide de obligatione disputare, quum omnes fateantur contra voti naturam esse, quod non sponte, quod inconsulto, admittitur.
31] Plerique canones rescindunt vota, ante annum quintum decimum contracta, quia ante illam aetatem non videtur tantum esse iudicii, ut de perpetua vita constitui possit.
32] Alius canon, plus concedens hominum imbecilltati, addit annos aliquot; vetat enim ante annum duodevicesimum votum fieri.
33] Sed utrum sequemur? Maxima pars habet excusationem, cur monasteria deserant, quia plurimi ante hanc aetatem voverunt.
34] Postremo, etiam si voti violatio reprehendi posset, tamen non videtur statim sequi, quod coniugia talium personarum dissolvenda sint.