35] Nam Augustinus negat debere dissolvi, 27. quaest., 1. cap., Nuptiarum; cuius non est levis auctoritas, etiamsi alii postea aliter senserunt. [Augustinus, De Bono Viduitatis: "Coniugia voventium non sunt dissolvenda">[

36] Quamquam autem mandatum Dei de coniugio videatur plerosque liberare a votis, tamen afferunt nostri et aliam rationem de votis, quod sint irrita, quia omnis cultus Dei, ab hominibus sine madato Dei institutus et electus ad promerendam iustificationem et gratiam, impius est, sicut Christus ait Matth. 15, 9: Frustra colunt me mandatis hominum.

37] Et Paulus ubique docet iustitiam non esse quaerendam ex nostris observationibus et cultibus, qui sint excogitati ab hominibus, sed contingere eam per fidem credentibus, se recipi in gratiam a Deo propter Christum.

38] Constat autem monachos docuisse, quod factitiae religiones satisfaciant pro peccatis, mereantur gratiam et iustificationem. Quid hoc est aliud, quam de gloria Christi detrahere eet obscurrare ac negare iustitiam fidei?

39] Sequitur igitur ista vota usitata impios cultus fuisse, quare sunt irrita.

40] Nam votum impium et factum contra mandata Dei non valet; neque enim debet votum vinculum esse iniquitatis, ut canon dicit.

41] Paulus dicit Gal. 5,4: Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a graita excidistis.

42] Ergo etiam qui votis iustificari volunt, evacuantur a Christo et a gratia excidunt.

43] Nam et hi, qui votis tribuunt iustificationem, tribuunt propriis operibus hoc, quod proprie ad gloriam Christi pertinet.

44] Neque vero negari potest, quin monachi docuerint se per vota et observationes suas iustificari et mereri remissionem peccatorum; imo affinxerunt absurdiora, dixerunt se aliis mutari sua opera.