Triumphat. P. huc proviso, ut ubi tempus siet.
Deducam sed eccum militem. T. est istuc datum
Profecto, ut grata mihi sint, quae facio omnia.
G. Advorti hercle animum. T. vel rex semper maxumas.
Mihi agebat quidquid feceram; aliis non item.
G. Labore alieno magnam partam gloriam
Verbis saepo in se transmovet. Qui habet salem,
Quod in te est. T. habes. G. rex te ergo in oculis? T. scilicet.
G. Gestare? T. verum credere omnem exercitum.
Consilia. G. mirum T. tum sic ubi cum satietas,