Victō Antiochō cum praedae ratiō ā L. Scīpiōne repōscerētur,
Āfricānus prōlātum[1] ab eō librum, quō[2] acceptae et expēnsae
summae continēbantur et refellī inimīcōrum accūsātiō poterat,
discerpsit, indīgnātus[3] dē eā rē dubitārī, quae sub ipsō lēgātō
[255] administrāta esset. Quīn etiam hunc[4] in modum verba fēcit:
“Nōn[5] est quod quaerātis, patrēs cōnscrīptī, num parvam pecūniam
in aerārium rettulerim, quī anteā illud Pūnicō aurō replēverim,
neque mea innocentia potest in dubium vocārī. Cum
Āfricam tōtam potestātī vestrae subiēcerim, nihil ex eā praeter
[260] cōgnōmen rettulī. Nōn igitur mē Pūnicae, nōn frātrem meum
Asiāticae gazae avārum reddidērunt; sed uterque nostrum[6]
invidiā quam pecūniā est locuplētior.” Tam cōnstantem dēfēnsiōnem
Scīpiōnis ūniversus senātus comprobāvit.
Deinde Scīpiōnī Āfricānō duo tribūnī plēbis diem dīxērunt,
[265] quod praedā ex Antiochō captā aerārium fraudāsset. Ubi causae
dīcendae diēs vēnit, Scīpiō māgnā hominum frequentiā in Forum
est dēductus. Iussus causam dīcere rōstra cōnscendit et, corōnā[7]
CORŌNA
TRIUMPHĀLIS triumphālī capitī suō impositā, “Hōc ego diē”
inquit “Hannibalem Poenum, imperiō nostrō
[270] inimīcissimum, māgnō proeliō vīcī in terrā
Āfricā pācemque nōbīs et victōriam peperī
īnspērābilem. Nē[8] igitur sīmus adversus deōs
ingrātī, sed cēnseō relinquāmus[9] nebulōnēs hōs
eāmusque nunc prōtinus in Capitōlium Iovī
[275] optimō māximō supplicātum.” Ā rōstrīs in Capitōlium āscendit;
simul sē ūniversa cōntiō ab accūsātōribus āvertit et secūta Scīpiōnem
est, nec quisquam praeter praecōnem, quī reum citābat, cum
tribūnīs remānsit. Celebrātior is diēs favōre[1] hominum fuit, quam
quō[2] triumphāns dē Syphāce rēge et Carthāginiēnsibus urbem est
[280] ingressus. Inde, nē amplius tribūnīciīs iniūriīs vexārētur, in
Līternīnum concessit, ubi reliquam ēgit aetātem sine urbis dēsīderiō.
Cum in Līternīnā vīllā sē continēret, complūrēs praedōnum
ducēs ad eum videndum forte cōnfluxērunt. Quōs cum ad vim
faciendam venīre exīstimāsset, praesidium servōrum in tēctō
[285] conlocāvit aliaque parābat, quae[3] ad eōs repellendōs opus erant.
Quod ubi praedōnēs animadvertērunt, abiectīs armīs iānuae
appropinquant et clārā vōce nūntiant Scīpiōnī sē nōn vītae ēius hostēs,
sed virtūtis admīrātōrēs vēnisse, cōnspectum[4] tantī virī, quasi
caeleste aliquod beneficium, expetentēs; proinde nē[5] gravārētur
[290] sē spectandum praebēre. Haec postquam audīvit Scīpiō, forēs
reserārī eōsque intrōdūcī iussit. Illī postēs iānuae tamquam
religiōsissimam āram venerātī, cupidē Scīpiōnis dextram
apprehendērunt ac diū deōsculātī sunt; deinde positīs ante vēstibulum
dōnīs laetī, quod sibi Scīpiōnem ut vidērent contigisset, domum
[295] revertērunt. Paulō post mortuus est Scīpiō moriēnsque ab uxōre
petiit nē corpus suum Rōmam referrētur.
Skip to [next selection].
[52.2] See Vocab., [Āfricānus] and [Scīpiō].
[52.3] quī cum: ‘for when he.’ Cf. [p. 4, n. 3].
[52.4] ‘in (the course of) the battle.’ pūgna, like bellum and proelium, is often used in the abl. of time without a prep.
[52.5] Cf. XIX, 16.