[100] Acceptā nāviculā in Āfricam trāiēcit et in agrum Carthāginiēnsem
pervēnit. Ibi cum in locīs sōlitāriīs[7] sedēret, vēnit ad eum
līctor Sextiliī praetōris, quī tum Āfricam obtinēbat. Ab hōc,
quem[8] numquam laesisset, Marius hūmānitātis tamen[9] aliquod
officium exspectābat; at līctor dēcēdere eum prōvinciā iussit,
[105] nisi in sē animadvertī vellet: torvēque intuentem et vōcem nūllam
ēmittentem Marium rogāvit tandem ecquid renūntiārī praetōrī
vellet? Marius “Abī” inquit, “nūntiā vīdisse tē Gāium
Marium in Carthāginis ruīnīs sedentem.” Duōbus clārissimīs
exemplīs dē incōnstantiā rērum hūmānārum eum admonēbat,
[110] cum et urbis māximae excidium et virī clārissimī cāsum ante
oculōs pōneret.

Profectō ad bellum Mithridāticum Sullā, Marius revocātus ā
Cinnā[1] in Ītaliam rediit, efferātus magis calamitāte quam domitus.
Cum exercitū Rōmam ingressus eam caedibus et rapīnīs
[115] vāstāvit; omnēs adversae factiōnis nōbilēs variīs[2] suppliciōrum
generibus adfēcit: quīnque diēs continuōs totidemque noctēs illa
scelerum omnium dūrāvit licentia.[3] Hōc tempore admīranda sānē
populī Rōmānī abstinentia fuit. Cum enim Marius occīsōrum
domōs multitūdinī dīripiendās[4] obiēcisset, invenīrī potuit nēmō,
[120] quī[5] cīvīlī[6] lūctū praedam peteret[5]: quae quidem tam misericors
continentia plēbis tacita[7] quaedam crūdēlium victōrum vituperātiō
fuit. Tandem Marius, seniō et labōribus cōnfectus, in morbum
incidit et ingentī[8] omnium laetitiā vītam fīnīvit. Cūius virī sī
exāminentur cum virtūtibus vitia, haud facile sit dictū[9] utrum
[125] bellō melior, an pāce perniciōsior fuerit: namque quam rem pūblicam
armātus[10] servāvit, eam prīmō togātus[10] omnī genere fraudis,
postrēmō armīs hostīliter ēvertit.

Erat Marius dūrior[1] ad hūmānitātis[2] studia et ingenuārum[3]
artium contemptor. Cum aedem Honōris dē manubiīs hostium
[130] vōvisset, sprētā[4] peregrīnōrum marmorum nōbilitāte artificumque
Graecōrum arte, eam vulgārī lapide[5] per artificem Rōmānum
cūrāvit aedificandam. Et Graecās litterās dēspiciēbat, quod[6]
doctōribus suīs parum ad virtūtem prōfuissent. At īdem fortis,
validus, adversus dolōrem cōnfīrmātus. Cum eī varicēs in crūre
[135] secārentur, vetuit sē adligārī. Ācrem tamen fuisse dolōris morsum
ipse ostendit: nam medicō, alterum crūs pōstulantī, nōluit
praebēre, quod māiōrem esse remediī quem morbī dolōrem iūdicāret.

Skip to [next selection].

[68.1] In 157 B.C., near Arpinum in Latium.

[68.2] Sc. Āfricānō Minōre.

[68.3] = dēposuit: ‘laid aside, completed, served.’

[68.4] impigram . . . alacritātem: ‘his energetic eagerness in the direction of (ad),’ etc. = ‘his energy and eagerness to face,’ etc.

[68.5] i.e. Scipio.

[68.6] Subject of dūcere, [l. 11].