Cōnsul deinde creātus cum M. Bibulō, societātem[9] cum Gnaeō
[55] Pompēiō et Marcō Crassō iūnxit Caesar, nē quid agerētur in
rē pūblicā, quod displicuisset ūllī ex tribus. Deinde lēgem
tulit ut ager Campānus plēbī dīvīderētur. Cuī lēgī cum senātus
repūgnāret, rem ad populum dētulit. Bibulus conlēga in Forum
vēnit, ut lēgī obsisteret, sed tanta in eum commōta est sēditiō, ut
[60] in caput ēius cophinus stercore plēnus effunderētur fascēsque eī
frangerentur atque adeō ipse armīs Forō expellerētur. Quā rē
cum Bibulus per reliquum annī tempus domō abditus Cūriā abstinēret,
ūnus ex eō tempore Caesar omnia in rē pūblicā ad arbitrium
administrābat, ut nōnnūllī urbānōrum, sī[1] quid tēstandī grātiā
[65] sīgnārent, per iocum nōn, ut mōs erat, ‘cōnsulibus[2] Caesare et
Bibulō’ āctum[3] scrīberent, sed ‘Iūliō et Caesare,’ ūnum cōnsulem
nōmine et cōgnōmine prō duōbus appellantēs.

Fūnctus[4] cōnsulātū Caesar Galliam prōvinciam accēpit. Gessit
autem novem[5] annīs, quibus[5] in imperiō fuit, haec ferē: Galliam
[70] in prōvinciae fōrmam redēgit; Germānōs, quī trāns Rhēnum
incolunt, prīmus Rōmānōrum ponte fabricātō aggressus māximīs
adfēcit clādibus. Aggressus est Britannōs, īgnōtōs anteā,
superātīsque[6] pecūniās et obsidēs imperāvit. Hīc[7] cum[8] multa
Rōmānōrum mīlitum īnsīgnia nārrantur, tum[8] illud[9] ēgregium ipsīus
[75] Caesaris, quod, nūtante in fugam exercitū, raptō fugientis ē manū
scūtō in prīmam volitāns aciem proelium restituit. Īdem aliō
proeliō legiōnis aquiliferum ineundae fugae causā iam[10] conversum
faucibus comprehēnsum[11] in contrāriam partem dētrāxit dextramque
ad hostem tendēns “Quōrsum tū” inquit “abīs? Illīc sunt,
[80] cum quibus dīmicāmus.” Quā adhortātiōne omnium legiōnum
trepidātiōnem corrēxit vincīque parātās vincere docuit.

Interfectō intereā apud Parthōs Crassō et dēfūnctā Iūliā,
Caesaris fīliā, quae, nūpta Pompēiō, generī socerīque concordiam
tenēbat,[1] statim aemulātiō ērūpit. Iam prīdem Pompēiō
[85] sūspectae[2] Caesaris opēs et Caesarī Pompēiāna dīgnitās gravis,
nec hīc[3] ferēbat parem, nec ille[3] superiōrem. Itaque cum
Caesar in Galliā dētinērētur, et, nē imperfectō bellō discēderet,
pōstulāsset ut sibi licēret, quamvīs absentī,[4] alterum cōnsulātum
petere, ā senātū, suādentibus Pompēiō ēiusque amīcīs, negātum eī
[90] est. Hanc iniūriam acceptam vindicātūrus[5] in Ītaliam rediit et
B.C.
49. bellandum[6] ratus cum exercitū Rubicōnem flūmen, quī[7]
prōvinciae ēius fīnis erat, trānsiit. Hōc ad flūmen paulum
cōnstitisse fertur ac reputāns quantum mōlīrētur, conversus ad
proximōs, “Etiamnunc” inquit “regredī possumus; quod sī ponticulum
[95] trānsierimus, omnia armīs agenda erunt.” Postrēmō autem
“Iacta ālea estō!” exclāmāns exercitum trāicī iussit plūrimīsque
urbibus occupātīs Brundisium contendit, quō Pompēius cōnsulēsque
cōnfūgerant.

Quī cum inde in Ēpīrum trāiēcissent, Caesar, eōs secūtus ā
[100] Brundisiō, Dyrrachium inter[8] oppositās classēs gravissimā hieme
trānsmīsit; cōpiīsque[9] quās subsequī iusserat diūtius cessantibus,
cum ad eās arcessendās frūstrā mīsisset, mīrae audāciae facinus
ēdidit. Morae enim impatiēns castrīs noctū ēgreditur, clam
nāviculam cōnscendit, obvolūtō capite, nē āgnōscerētur, et quamquam
[105] mare saevā tempestāte intumēscēbat, in altum tamen prōtinus
dīrigī nāvigium iubet et, gubernātōre trepidante, “Quid timēs?”
inquit “Caesarem vehis!” neque prius[1] gubernātōrem cēdere
adversae tempestātī passus est, quam[1] paene obrutus esset[1]
fluctibus.

[110] Deinde Caesar in Ēpīrum profectus Pompēium Pharsālicō
proeliō fūdit, et fugientem persecūtus, ut occīsum cōgnōvit,
Ptolemaeō rēgī, Pompēiī interfectōrī, ā quō sibi quoque
īnsidiās tendī vidēret, bellum intulit; quō victō in Pontum
trānsiit Pharnacemque, Mithridātis fīlium, rebellantem et
[115] multiplicī successū[2] praeferōcem intrā[3] quīntum ab adventū diem,
quattuor, quibus[4] in cōnspectum vēnit, hōrīs[4] ūnā prōflīgāvit
aciē, mōre fulminis, quod ūnō eōdemque mōmentō vēnit, percussit,
abscessit. Nec vāna dē sē praedicātiō est Caesaris ante
victum hostem esse quam vīsum.[5] Ponticō[6] posteā triumphō
[120] trium verbōrum praetulit titulum: “Vēnī, vīdī, vīcī.” Deinde
Scīpiōnem[7] et Iubam, Numidiae rēgem, reliquiās Pompēiānārum
partium in Āfricā refoventēs, dēvīcit.[8]

Victōrem Āfricānī bellī Gāium Caesarem gravius excēpit Hispāniēnse,
quod Cn. Pompēius, Māgnī[9] fīlius, adulēscēns fortissimus,
[125] ingēns ac terribile cōnflāverat, undique ad eum auxiliīs[10]
paternī nōminis māgnitūdinem sequentium[11] ex tōtō orbe cōnfluentibus.
Sua[1] Caesarem in Hispāniam comitāta fortūna est: sed
nūllum umquam atrōcius perīculōsiusque ab eō initum proelium,
adeō ut, plūs[2] quam dubiō Mārte, dēscenderet equō cōnsistēnsque
[130] ante recēdentem suōrum aciem increpāns fortūnam, quod sē in
eum servāsset exitum, dēnūntiāret mīlitibus vēstīgiō sē nōn
recessūrum; proinde vidērent,[3] quem[4] et quō locō imperātōrem
dēsertūrī essent. Verēcundiā magis quam virtūte aciēs restitūta est.
Cn. Pompēius victus et interēmptus est. Caesar, omnium victor,
[135] regressus in urbem omnibus, quī contrā sē arma tulerant, īgnōvit
et quīnquiēs triumphāvit.

Bellīs cīvīlibus cōnfectīs, conversus iam ad ōrdinandum reī
pūblicae statum fāstōs[5] corrēxit annumque ad cursum sōlis
accommodāvit, ut trecentōrum sexāgintā quīnque diērum esset
[140] et, intercalāriō[5] mēnse sublātō, ūnus diēs quārtō quōque[6] annō
intercalārētur. Iūs labōriōsissimē ac sevērissimē dīxit.
Repetundārum[7] convictōs etiam ōrdine senātōriō mōvit. Peregrīnārum
mercium portōria īnstituit: lēgem[8] praecipuē sūmptuāriam exercuit.
Dē ōrnandā īnstruendāque urbe, item dē tuendō ampliandōque
[145] imperiō plūra ac māiōra in diēs dēstinābat: imprīmīs iūs
cīvīle ad certum modum redigere[9] atque ex immēnsā lēgum cōpiā
optima quaeque et necessāria in paucissimōs cōnferre librōs;
bibliothēcās Graecās et Latīnās, quās[1] māximās posset, pūblicāre;
siccāre Pomptīnās palūdēs: viam munīre ā Marī Superō per Apennīnī
[150] dorsum ad Tiberim ūsque: Dācōs, quī sē in Pontum effūderant,
coercēre: mox Parthīs bellum īnferre per Armeniam.

Haec et alia agentem et meditantem mors praevēnit. Dictātor
enim in perpetuum creātus agere īnsolentius coepit: senātum ad
sē venientem sedēns excēpit et quendam, ut adsurgeret monentem,
[155] īrātō vultū respexit. Cum Antōnius,[2] Caesaris in omnibus bellīs
comes et tunc cōnsulātūs conlēga, capitī ēius in sellā aureā sedentis
prō rōstrīs diadēma, īnsīgne rēgium, imposuisset, id ita ab eō
est repulsum, ut nōn offēnsus vidērētur. Quārē coniūrātum in
eum est ā[3] sexāgintā amplius virīs, Cassiō et Brūtō ducibus
[160] cōnspīrātiōnis, dēcrētumque eum Īdibus Mārtiīs in senātū cōnfodere.

Plūrima indicia futūrī perīculī obtulerant diī immortālēs. Uxor
Calpurnia, territa nocturnō vīsū, ut Īdibus Mārtiīs domī subsisteret
ōrābat et Spūrinna harūspex praedīxerat[4] ut proximōs diēs
trīgintā quasi fātālēs cavēret, quōrum ultimus erat Īdūs Mārtiae.
[165] Hōc igitur diē Caesar Spūrinnae “Ecquid scīs” inquit “Īdūs
Mārtiās iam vēnisse?” et is “Ecquid scīs illās nōndum praeterīsse?”
Atque cum Caesar eō diē in senātum vēnisset, adsīdentem
cōnspīrātī speciē[5] officiī circumstetērunt īlicōque ūnus, quasi
aliquid rogātūrus, propius accessit renuentīque[6] ab[7] utrōque
[170] umerō togam apprehendit. Deinde clāmantem “Ista quidem
vīs est!” Casca, ūnus ē coniūrātīs, adversum[8] vulnerat paulum
īnfrā iugulum. Caesar Cascae bracchium adreptum graphiō trāiēcit
cōnātusque prōsilīre aliō vulnere tardātus est. Dein ut
March 15,
B.C. 44. animadvertit undique sē strictīs pugiōnibus petī,[1] togā caput
[175] obvolvit et ita tribus et vīgintī plāgīs cōnfossus est. Cum
Mārcum Brūtum, quem fīliī locō habēbat in sē inruentem vīdisset,
dīxisse fertur: “Tū quoque, mī fīlī!”