THE DEATH OF CAESAR

Illud inter omnēs ferē cōnstitit tālem eī mortem paene ex
sententiā obtigisse.[2] Nam et quondam cum apud Xenophōntem
[180] lēgisset Cȳrum ultimā valētūdine mandāsse quaedam dē fūnere
suō, āspernātus tam lentum mortis genus subitam sibi celeremque
optāverat, et prīdiē quam occīderētur, in sermōne nātō super
cēnam quisnam esset fīnis vītae commodissimus, repentīnum
inopīnātumque praetulerat. Percussōrum autem neque trienniō
[185] quisquam amplius supervīxit neque suā[1] morte dēfūnctus est.
Damnātī omnēs alius aliō cāsū periērunt, pars naufragiō, pars
proeliō; nōnnūllī sēmet eōdem illō pugiōne, quō Caesarem violāverant,
interēmērunt.

Quō[2] rārior in rēgibus et prīncipibus virīs moderātiō, hōc
[190] laudanda magis est. C. Iūlius Caesar victōriā cīvīlī[3]
clēmentissimē ūsus est; cum enim scrīnia dēprehendisset epistulārum
ad Pompēium missārum ab iīs, quī[4] vidēbantur aut in dīversīs
aut in neutrīs fuisse partibus, legere nōluit, sed combūssit, nē[5]
forte in multōs gravius cōnsulendī locum darent. Cicerō hanc
[195] laudem eximiam Caesarī tribuit, quod nihil oblivīscī solēret nisi
iniūriās. Simultātēs omnēs, occāsiōne oblātā, libēns dēposuit.
Ultrō ac prior scrīpsit C. Calvō post fāmōsa ēius adversum sē
epigrammata. Valerium Catullum, cūius[6] versiculīs fāmam suam
lacerātam nōn īgnōrābat, adhibuit cēnae. C. Memmiī suffrāgātor
[200] in petītiōne cōnsulātūs fuit, etsī asperrimās fuisse ēius in sē
ōrātiōnēs sciēbat.

Fuisse trāditur excelsā statūrā,[7] ōre[7] paulō[8] plēniōre, nigrīs
vegetīsque oculīs,[7] capite[7] calvō; quam calvitiī dēfōrmitātem,
quod saepe obtrēctātōrum iocīs obnoxia erat, aegrē ferēbat. Ideō
[205] ex omnibus dēcrētīs sibi ā senātū populōque honōribus nōn alium
aut recēpit aut ūsūrpāvit libentius quam iūs laureae[9] perpetuō
gestandae. Vīnī[1] parcissimum eum fuisse nē inimīcī quidem
negāvērunt. Verbum Catōnis est ūnum ex omnibus Caesarem
ad ēvertendam rem pūblicam sōbrium accessisse. Armōrum et
[210] equitandī perītissimus, labōris ultrā fidem patiēns; in āgmine
nōnnumquam equō, saepius pedibus anteībat, capite dētēctō, seu
sōl, seu imber erat. Longissimās viās incrēdibilī celeritāte
cōnficiēbat, ut[2] persaepe nūntiōs dē sē praevenīret: neque eum
morābantur flūmina, quae vel nandō vel innīxus īnflātīs utribus
[215] trāiciēbat.

Skip to [next selection].

[86.8] See Vocab., [Iūlius].

[86.9] ablative of source.

[86.10] Cf. [p. 73, n. 1].

[86.11] i.e. Sulla.

[86.12] neque potuit: ‘but he was not able.’