AUGUR [15] circumdedit. Equitum centuriās[9] duplicāvit,
nōmina mūtāre nōn potuit, dēterritus, ut ferunt,
Attī Nāviī auctōritate. Attus enim, eā
tempestāte[10] augur inclitus, id fierī posse negābat,
nisi[11] avēs addīxissent[11]; īrātus rēx in[12]
[20] experīmentum artis eum interrogāvit, fierīne posset[13]
quod ipse mente concēpisset[14]; Attus auguriō
āctō fierī posse respondit. “Atquī hōc”[15] inquit
rēx “agitābam, num cōtem illam secāre
novāculā possem.”[13] “Potes[16] ergō” inquit
[25] augur, et rēx secuisse dīcitur. Tarquinius fīlium tredecim
annōrum,[17] quod in proeliō hostem percussisset,[18] praetextā[19]
bullāque[1] dōnāvit; unde[2] haec[3] ingenuōrum puerōrum īnsīgnia esse
coepērunt.
Supererant[4] duo Ancī fīliī, quī, aegrē ferentēs sē paternō[5]
[30] rēgnō fraudātōs esse,[6] rēgī īnsidiās parāvērunt. Ex pāstōribus
duōs ferōcissimōs dēligunt ad patrandum facinus. Eī simulātā
rixā in vēstibulō rēgiae tumultuantur. Quōrum[7] clāmor cum[8]
penitus in rēgiam pervēnisset, vocātī ad rēgem pergunt. Prīmō
uterque vōciferārī coepit et certātim[9] alter alterī obstrepere.
[35] Cum vērō iussī essent in vicem dīcere, ūnus ex[10] compositō rem
ōrdītur; dumque intentus in eum sē rēx tōtus āvertit, alter
ēlātam[11] secūrim in ēius caput dēiēcit, et relīctō[12] in vulnere
tēlō ambō forās sē prōripiunt.
Skip to [next selection].
[17.2] Tarquiniīs . . . urbe: ‘from Tarquinii, a city of Etruria.’ Cf. [p. 8, n. 5].
[17.3] proficīscor.
[17.4] Sc. Rōmam: ‘while on his way to Rome.’ The participle agrees with eī understood, which is a dat. of separation, or disadvantage, with sustulit: H 427 (385, 2): M 539: A 229: G 345, R. 1: B 188, 2, d.
[17.5] tollō.
[17.6] A two-wheeled carriage, with curtains and an awning.
[17.7] cuī: ‘in which.’ Why dat.?