[145b] herbæ—avenâ. Duo quasi genera artis poeta videtur distinguere. ‘Weed,’ ‘pipe,’ recte Scaliger.

[146a] nil acquirit eundo. Aqua enim aspera, et radentibus parum habilis. Immersum hic aliquem et vix aut ne vix quidem extractum refert schol.

[146b] tormenta p. q. mortalia. Eleganter, ut solet, Peile, ‘unearthly cannons.’ (Cf. Ainaw. D. s. v.) Perrecondita autem est quæstio de lusibus illorum temporum, neque in Smithii Dict. Class. satis elucidata. Consule omnino Kentf. de Bill. Loculis, bene vertas, ‘pockets.

[147a] amantem devio. Quorsum hoc, quærunt Interpretes. Suspicor equidem respiciendos, vv. 19–23, de precuratoribus.

[148a] quadr. rotm.—Cami ard. imo. Quadrando enim rotundum (Ang. ‘squaring the circle’) Camum accendere, juvenes ingenui semper nitebantur. Fecisse vero quemquam non liquet.

[148b] aure caninâ. Iterum audi Peile, ‘dog’s-eared.’

[148c] rixatore. non male Heins. cum Aldinâ, ‘wrangler.’

[149a] Mortis. Verbum generali fere sensu dictum inveni. Suspicor autem poetam virum quendam innuisse, qui currus, caballos, id genus omne, mercede non minimâ locaret.

[149b] aliessâ quadrâ. Sunt qui de pileis Academicis accipiunt. Rapidiores enim suas fere amittebant. Sed judicet sibi lector.

[149c] opus tunicæ, ‘shirt-work.’ Alii opes. Perperam.