[149d] vestem. Nota proprietatem verbi. ‘Vest,’ enim apud politos id. q. vulgo ‘waistcoat’ appellatur. Quod et feminæ usurpahant, ut hodiernæ, fibula revinctum, teste Virgillo:

‘crines nodantur in aurum,
Aurea purpuream subnectit fibula vestem.’

[150a] Basse. cft. Interpretes illud Horatianum, “Bassum Threicâ vincat amystide.” Non perspexere viri docti alterum hic alludi, Anglicanæ originis, neque illum, ut perhibent, a potu aversum.

[150b] Ini. Sic nostri, ‘Go in and win.’ rebus, ‘subjects.’

[151a] crebra r. a. stabulum. “Turn up year after year at the old diggings, (i. e. the Senate House,) and be plucked,” &c. Peile. Quo quid jejunius?

[151b] Classe—Hirudo. Obscurior allusio ad picturam quandam (in collectione viri, vel plusquam viri, Punchii repositam,) in qua juvenis custodem stationis moerens alloquitur.