HI CONCAVAE uenæ rami ue-
næ sunt emulgentes. Quem nouissi-
me secuimus, illi leuus ramus in corpore
alciorem exortus sui locum habebat. Sę-
pissime tamen contra fit, ut emulgens
dextera uena sublimius in corpus effera-
tur. His emulgentibus uenis natura uti-
tur ad deferendam sanguinis aquositatē
et bilem à iecore ad renes. Totidem et ar-
teriarum ramuli, eodem situ, et á magna
Aorta arteria cauam uenam subeunte, in
æquam longitudinem procurrunt in re-
nes, sub emulgentibus uenis, bile et san-
guine aquoso cor exonerantes, quibus et
arteriarum emulgentium nomen est.
DESCENDVNT et à sinistris e-
mulgentibus uena et arteria in sinistræ
partis testem. Seminales eæ sunt meatus
sanguine et spiritu turgentes, fœminas in
his contenta seminis materia procreat,
quód humor sit aquosus et coctionem
desyderet. Meatus seminales itidem arte-
ria et uena à dexteris demittūtur in dexte-
rum testem, uerum à uenæ cauæ et Aortæ
arteriæ truncis excrescentes, ac proinde
succus in eis minus aquosus, ac probe cō-
coctus, maribus generandis aptior est.
In his meatibus sanguis percoquitur, qui
póst ad glandulosam testium carnē trans-
latus, seminis formam acquirit.
RENES solida et dura uiscera sunt,
non sentientia, uis attractrix in eis pollet
plurimum. Sanguinem ab aquositate ac
bile purgant. Sed sanguinem retinent, ut
quo alantur reliquum humorem expri-
munt. Eis enim ὀυρῆτῆρες adnectūtur .i.
urinarij meatus, candidi fistulosi, ac ten-
siles, qualeis nimirum ad uesicam pertine-
re dixeris et eius substantiæ confineis esse.
SEPTVM transuersū est mēbranosa
quædam substantia, uitalia et natura-
lia membra intercursans. Græcis διάφραγ-
μα dicitur. Interraneis uim expultricem
firmat, spiritui destinatis membris inscri-
bitur, fumidosqꝫ uapores coërcet ne cor-
dis, aut cerebri, uiuidos spiritus offuscent.
Cui supernę affigitur neruosa tunica quæ
Thoracem intrinsecus uestit, et pectoris
costas statis intersticijs deligat, quam tu-
nicam Græci πλεῦραν bona ex parte no-
mināt, aliqnando uero ὑποζωμα ijsdem
uocatur. Huius inflammatione fit Pleu-
relis, morbi nomine à tunica ducto.
A PLEVRA iuxa spinam nascitur
et membrana pulmones et intimū
Thoracem æquis portionibus per media
distinguens. Mediastinum uulgo appel-
latur, pulmonibus tanto commodo infi-
tum ut alterius pulmonis uicium alteri fa-
cile ex eo non communicetur. Certè pul-
mones in medio pectoris palacio habi-
tant, cordis et cerebri spiritus recreant, ca-
lorem attemperant, et præfocationis peri-
culum auertunt, quibus et suæ sunt pe-
nulle perinde atqꝫ iocinori. Habent et cor
perpetuo in quibusdam ueluti amplexi-
bus blandissimarum nutricum more, et
qualitatum quendam concentum acci-
nunt, quo singulas corporis particulas de
mulceant, et uegetas faciant. E mediasti-
ni parte illa quæ medios habet pulmo-
nes, profert se membrana egregie spissa,