VIII. LEARNING IN ENGLAND
ERASMUS ROBERTO PISCATORI AGENTI IN ITALIA ANGLO S.D.
Subverabar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; 5 ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic 10 videres, nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque. Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque 15 prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.
Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum 20 tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, 25 Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur? Linacri iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius? Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego 30 reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius. Vale. 35
Londini tumultuarie. Nonis Decembr. (1499).
IX. A JOURNEY TO PARIS
ERASMUS BATTO S.P.D.
Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas, hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo 5 verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus.
Anglica fata Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! 10 Pridie Calendas Februarias Ambianos pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum in nos excitarat. Ego cum iam de via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare 15 ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, homo effigie et habitu ita adamussim 20 Mercurium referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede. Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur, comitante iuvene quodam, quem generum esse suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie 25 ad viculum quendam, cui divo Iuliano nomen est, perventum est et quidem multa adhuc luce, locum latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar. Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac 30 postridie id dispendii anticipata luce sarcire. Non repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris suspicans. Iam propemodum cenaveramus, cum ministra iuvenem illum una nobiscum accumbentem a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse 35 dictitans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans, 'Heus' inquam 'filia, uter equorum male habet, meusne an huius?' Nam aderat Anglus itineris mei comes. 'Et quid tandem est mali?' Illa conscientiam 40 constanter dissimulare non valens subrisit, et figmentum confessa venisse notum quendam aiebat, qui iuvenem ad colloquium evocasset.
Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos nostros victimae destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, 45 rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus atque improvisus adesset. Ait se rem adferre flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab equo calcibus percussam ut iam animam propemodum ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum 50 domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo. In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto, in iuvene stuporem qui e regione accumbebat; ac mecum protinus Ciceronianum illud, Nisi fingeres, 55 non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam, nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam viderem quod non latrocinium saperet. Augebant anteacta suspicionem, quod cum Ambianis de mercede convenisset, ille data opera me rogavit quasnam esset 60 pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite, me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel atque iterum locator ecquem haberem postulatum, 65 id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi scutatum unum atque alterum, qui tametsi satis probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis 70 caput, explorare quantum quisque viator secum portet. Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum sibi retinuit.