Accedebant ad maleficii coniecturam quaedam a iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri 75 de composito praeparata videri possent. E duobus equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat 80 a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum assuetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo. 'Sero' inquit 'exivimus, hoc celerius perveniemus.' Passus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et 85 hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme coronati aurei. Is reponit ad umbilicum. Rursum defluentem reponit, admonens ut crumena semper sit in oculis. Ego ridens 'Quorsum' inquam 'attinet 90 servare vacuam?' Obscura iam nocte nemus quoddam emensi tandem in vicum quendam emersimus. Iuvenis circumspectans fingit se nescire ubinam locorum esset, ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. 95 Anglus hoc religioni dabat, ego valetudini; nam graviter e stomacho laborabam. Accedit mulier, nobis ut putabat altum dormientibus, multa cum ignoto illo, ut simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem iuvene submonente reliquus sermo sibilis peractus 100 est, ut exaudire non possem.

Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum cui nomen Claro monti, paro ingredi, non illic acturus noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset 105 in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis, affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad laevam oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene, ego sequor, 110

sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum et totus in illis.

Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium. Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans 115 negat se illic intra quatuordecim fuisse annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid si huc' inquit 'divertamus?' et ostendit domum destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat commode acceptus fuissem, sed ignarus hospitem esse 120 mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hao igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; 125 mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam habebam suspecta.

Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 130 'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'fortasse vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra 135 causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant passuum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus.' Caput quatiebat homo, deinde 140 descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse 145 iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit 'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequemur.'

'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum 150 die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris purgatio. 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare mendacia?' Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia. 'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram 155 te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.

Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem 160 ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?' Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' 165 inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur. Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum transigendum cum hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud 170 ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam 175 committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? Argumentis victa obstinate sese id facturam 180 negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat. Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante.

In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque 185 linguae; nam Gallice prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno. Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa 190 nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto 195 scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem exspectantes. Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur 200 ad ignem absque potatione, donec indusiati caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum 205 tandem se una cum suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus 210 duntaxat erat ensis ac chirotheca loricata; haec erat nostra panoplia.

Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi 215 latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.' Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis? Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur 220 in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri 225 carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum erat argenteae pecuniae 230 quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque 235 qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta: inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi 240 fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.

Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia 245 dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur. Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; 250 idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham esse deiero. Profertur denique libripens, prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum 255 deesset. In aliis deerat ponderi, in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente. Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque 260 lance aureus praeponderabat. In utramcunque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his decrescunt omnia.