Illinc curru vectus sum Wormaciam, atque hinc rursus Maguntiam. Forte in eundem currum inciderat quidam Caesaris secretarius, Ulrichus cognomento 45 Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium ad aedes canonici cuiusdam pertraxit: abeuntem ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum 50 studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati sunt me primum diem officii gratia Ioannes Longicampianus qui pridem Lovanii professus est: et huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum 55 Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus ac festivissimus.
Ubi Popardiam appulimus, nosque, dum exploratur navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum me telonae prodidit. Telones est Christophorus, ni 60 fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile dictu quam gestierit homo prae gaudio. Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas telonicas iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat, advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos 65 omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros, pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum, qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia comitatus est nos Confluentiam usque dominus Ioannes 70 Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, 75 tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.
Apud Bonnam nos reliquit ille canonicus, vitans urbem Coloniensem; quam et ipse vitare cupiebam, sed minister cum equis eo praecesserat, neque quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando 80 negotium committere potuissem: et nautis diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam appulimus die Dominico, coelo iam pestilenti. Diversorium ingressus mando hospitii ministris de conducenda biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio 85 sacrum, prandium differtur. De biga non successit. Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles. Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos, imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et 90 claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae percurro: est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii.
Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti 95 partem mecum abduxeram. Utinam hominem nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao praedicat Homerus, argute loquitur, imo cordate, citra ostentationem doctus non in uno studiorum genere 100 tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae convivia, quas gratulationes, quas confabulationes 105 mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus, Angliam adire, et quod rex iam toties offert, accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus 110 sum.
Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante 115 diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti; cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere 120 coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium mentis, ut ait Hesiodus, sed totam mentem ademit; nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae me committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum 125 commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis. Quid enim aliud dicam?
Conscendo bigam non tectam, flante vento
quantus altis montibus 130
Frangit trementes ilices.
Auster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio, 135 Aquisgranum lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat, rapior e diversorio ad aedes cantoris. Ibi ex more convivium 140 agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil erat praeter carpas, easque frigidas. Expleo me. Cum in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod 145 proxima nocte minimum dormieram.
Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; nam ad illum redibat periodus. Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium,—nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator—, 150 expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo 155 excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram. Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam. Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem stomachum sorbitiuncula, 160 domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.
Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et 165 claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, 170 nedum aegrotare: quo magis libebat effugere. Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae traiectum. Illic sorbitiuncula utcunque confoto 175 stomacho, rursus inscensis equis Tongros adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum 180 erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.
Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerant; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua—nam ea valebat—dissimulabam 185 morbi magnitudinem. Hic cervisiaria sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum. Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret 190 per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, posco pallium. Sed mox syncopis successit. Vel manu contacta poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea 195 sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.