Iam eramus vicini oppidi divi Trudonis. Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus. Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum precium bigario, ut me 200 postridie vehat usque ad Tenas. Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem. Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo 205 cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium. 210

Non erat sententia petere meum cubiculum, vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum diverto, amicum sincerum. 215 Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum. Apponit malagmata. Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo, digito calloso durius 220 fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, 225 idem affirmant. Accerso Hebraeum, is optabat tale corpus suum quale meum esset.

Cum non redirit uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 230 'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit 'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam 235 esse pestem? Nec sic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer' inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt 240 Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis 245 dolor nisi ob iactionem, nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.

Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post 250 prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et cyatho vini Belnensis. Hic protinus ad studii quoque 255 laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo Testamento.

Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis, in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum 260 sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret, nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem 265 terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua. 270

Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. 275 Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat, semperque gravius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. 280 In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leviter metuo, neque metior 285 hominis felicitatem longaevitate. Annum excessi quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam pauci perveniant, iure queri non possum me parum diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum, quo posteris tester 290 me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae loquuntur, ut consilescet livor, ita magis elucescet gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut Christo probemur. 295

Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M.D.XVIII.

XX. ENGLISH UNIVERSITIES

CLARISSIMO BARONI GULIELMO MONTIOIO ERASMUS ROTERODAMUS S.D.

Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. 5 Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae, in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo Richardum episcopum Wintoniensem, qui magnificentissimum 10 collegium suo sumptu proprie dicavit bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis, cuius prudentia schola Oxoniensis non solum omni linguarum ac studiorum genere, veram et 15 moribus qui deceant optima studia, condecorabitur. Nam Cantabrigiensis academia iampridem omnibus floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi, qui nulla in parte non egregium agit praesulem.