Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed 120 pauciores—(quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes facere)—; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas asserunt Christo. Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus 125 ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset. In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita 130 depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas 135 confessiones palam detestabatur.

Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140 si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum cum suo sodali, sensissetque stomachum fortassis ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere 145 pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri. 'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150 alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore offeruntur.'

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a Bergis abbatem Bertinicum, nec nisi post meridiem 155 illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae), praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re cum illum 160 consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo,' inquit 'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'

Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset 165 duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo periculo redemisset, summo studio adnitebantur commissarii, ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae 170 partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: 175 damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad structuram templi (nam id tum aedificabatur in eius monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, 180 saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, cum vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam sim suppressurus Evangelicam veritatem? Ea si vestro quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum 185 quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris Evangelici homines male sibi conscii, sed interim praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio; quae tamen a cive quodam detracta est priusquam multis innotesceret. 190

Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate docebat populum et Christo sacrificabat: nec ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, 195 venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus: sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant in itinere, ne per insidias interceptus in antrum aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex 200 illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat, rogabat cur non aclessent accusatores, ut suo quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris 205 illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum, in quo probitas illius habebat optimum quemque 210 addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam, sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus 215 inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non 220 ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam habebat et claro genere natam et aliquot liberorum matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem 225 marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel affinium respectu vel liberorum communium affectu vel sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum 230 Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est: ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit 'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus munera diaboli.' 235

Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam esse seminarium egregium Evangelicae pietatis, tamen quoniam non perinde conducebat proventui culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam, 240 quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est cui nemo prudens cauletum suum vellet committere: sive hunc obtruserunt qui cupiebant abesse, sive is visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius 245 convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu raperetur ad studium consulendi pietati Christianae potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem Curtracum in monasteriolum virginum. Ibi quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, 250 diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis, quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter 255 ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo collega contigisset, nihil addubito quin illum suo Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus. 260

Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam 265 traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, qui visus indigne ferre Christianum colloquium interruperit. 270 Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur, quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae, longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in 275 urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest, insigni probitate mulier, marito suo undecim filios peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus 280 iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites: sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae 285 philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus est, qui septem liberalium artium scientiam profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros 290 non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam. Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, 295 priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio, Origene, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus 300 erat liber, historiam aut constitutiones continens maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad 305 praeconium sermonis Evangelici.