Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi, nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus 310 tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut tribus mensibus. In Theologica professione nullum omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat: tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris, nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin 315 illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus, quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam 320 quod ambiret.
Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius 325 nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter 330 contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum proponebat, quod diversis contionibus ad finem 335 usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei, symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat auditorium frequens, in quo plerosque primores suae civitatis et aulae regiae.
Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo 340 luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena, caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet, etiam tum minus habuit multos: sed hoc pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi 345 nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis. Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac 350 sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque 355 satisfactum esset non voluptati sed necessitati, aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit et animo et corpore refectos, ut meliores discederent quam venerant, et stomachum minime cibis onustum referrent. 360
Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid 365 pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium, adeo ut nec sermonem ferret soloecum ac barbarie 370 spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. 375 Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.
Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii (erat autem amplissimum) ipse in pios usus 380 distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent 385 duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit, quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat nisi certum numerum. Eam distinxit in partes quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos. Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere 390 et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem 400 totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat. Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec cenaculum 405 sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus est locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem. Nec quosvis admittunt temere, sed delectus 405 fit indolis et ingeniorum.
Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia, tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam 410 legarat in eam structuram centum libras monetae Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum 415 aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen in his se minimum invenire corruptelae.
Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420 demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425 ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevertit. Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430 et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435
Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis, postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440 insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445 ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur. Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450 sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi cum feminis vel accumbendi in opiparis conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455 consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia. Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460 erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos. 465
Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470 delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare.
Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in 475 re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. 480 Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc 485 arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa, iniquior erat quam Scoto. Etenim cum hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et 490 auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, 495 obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; cum animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit, 'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio 500 definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere. Quid verbis opus est? omnino decessit aliquid meae 505 de illo existimationi.