Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem 510 aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant. Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat 515 Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis 520 vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi. 525
Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et 530 quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, 535 saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam 540 huiusmodi suspicionis.
Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio 545 profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.
Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans se ulla ex re capere tantundem consolationis ac boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer 550 damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare, aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae 555 suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret. Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum, quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.
Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et 560 laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum lectione velut ansis omnibus absolvitur: dictitans ita deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem, hominesque reddi minus sanos et ad Christianam 565 innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta. Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad 570 terniones, unde et librum instituerat scribere. Quod sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere, vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum magnifice fieri valde probabat. 575
Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat, ne geminum caperet incommodum, ut et nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae 580 iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens ex illis capere fructus quam ex horum libris qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi 585 copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum, quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira 590 suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac, ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes quacunque etiam lingua proditas optarim. 595
Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat cum suo Episcopo, de cuius moribus ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo 600 quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac 605 subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis vocatur orientale monasterium.
Sed cum iam odium senis Episcopi—erat enim non minor annis octoginta—atrocius esset quam ut premi 610 posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius 615 contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio, 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, 620 pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam substituisset: tertius, quod cum in contione dixisset 625 quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob senium id solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad 630 haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.
Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. 635 Id enim temporis adornabatur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas: sic enim designabat Coletum, eum is a poeticis numeris 640 esset alienissimus, alioqui non imperitus musices. Hic Rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam 645 temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si 650 qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat.
Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent 655 iam posse confici Coletum. A Pascha parabatur expeditio in Gallos. In die Parasceves Coletus apud Regem et aulicos mire contionatus est de victoria Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui 660 ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis militare: simulque ostendit quam res esset ardua Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent non odio aut cupiditate vitiati: quam vix 665 consisteret eundem habere fraternam caritatem, sine qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem suum imitarentur potius quam Iulios et Alexandros. Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic 670 ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in 675 monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae Grienwikensi. Rex ubi sensit, descendit in hortum monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes. Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis 680 humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane. Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam meam scrupulis aliquot, tuoque cormilio rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum 685 colloquium repetam (quod fere sesquihoram productum est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans periclitari Coletum, cum per omnia conveniret illi cum Rege; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes 690 milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset, videlicet Christianis nullum esse bellum iustum. Coletus pro sua prudentia proque singulari animi moderatione non solum animo regio satisfecit, verum etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in 695 regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit, et complexus hominem humanissime omniaque pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda, dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 700 'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt quidam lupi, quod aiunt, hiantes, et praecipue Bricotus; nec ab eo die quisquam est ausus impetere Coletum. 705