Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est 40 ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam 45 a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro flavore, sive mavis, sufflavo nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis 50 habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad 55 iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim cum incedit; id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. 60 In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinent semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus 65 quae sola viris esse curanda docet Ovidius. Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum. 70
Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est vivacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem 75 adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum. Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus est; id illi patrium fuit. Verum hac in re ne cui molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam bibens, eamque aquae proximam, frequenter 80 aquam meram. Vinum, quoniam illic mos est ad idem poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato 85 libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori. Lactariorum et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus semper fuit appetentior; esum ovorum in deliciis 90 habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata 95 articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. 100 Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere. 105
Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter invisa fuerit tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam aulam tam modestam quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, 110 multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi potuit nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis atque otii est avidior; sed quemadmodum otio 115 cum datur lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam ab Hesiodo parum laudatam. Nulli non patet ad 120 necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus in retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis mederi non possit, hunc per occasionem dimittit, dissuens amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros 125 reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur, ut his in rebus praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. 130 Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.
In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut 135 nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec mordacitatem unquam amavit. Adolescens 140 comoediolas et scripsit et egit. Si quod dictum erat salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolantibus: unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano cum primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium 145 scriberem, hoc est ut camelus saltarem, fuit auctor.
Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis. Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio; si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stultitia. 150 Nec offenditur morionibus, mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat. Diceres alterum quendam esse Democritum, aut potius Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo 155 per mercatum obambulans contemplatur tumultus vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi.
Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia 160 et affectus diversorum animantium. Proinde nullum fere genus est avium quod domi non alat, et si quod aliud animal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra, mustela, et his consimilia. Ad haec si quid exoticum aut alioqui spectandum occurrit, avidissime mercari 165 solet; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium demoretur; ac toties sibi renovat voluptatem, quoties alios conspicit oblectari.
Bonas literas a primis statim annis hauserat. Iuvenis 170 ad Graecas literas atque philosophiae studium sese applicuit, adeo non opitulante patre viro alioqui prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio destitueret, ac paene pro abdicato haberet, quod a patriis studiis desciscere videretur: nam is Britannicarum 175 legum peritiam profitetur. Quae professio, ut est a veris literis alienissima, ita apud Britannos cum primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos alia via ad rem ac gloriam parandam magis idonea; siquidem 180 pleramque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quenquam absolvi posse, nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur cum non iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas 185 sic in hoc versatus est ut neque consulerent quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant. Tanta erat vis ac celeritas ingenii.
Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non 190 segnem operam impendit. Augustini libros De civitate Dei publice professus est adhuc paene adolescens auditorio frequenti, nec puduit nec poenituit sacerdotes ac senes a iuvene profano sacra discere. Interim et ad pietatis studium totum animum appulit, vigiliis, 195 ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat, quam plerique isti, qui temere ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius sui periculo facto. 200
Tamen virginem duxit admodum puellam, claro genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et literis instituendam curavit et omni musices genere doctam reddidit, planeque 205 talem paene finxerat; quicum libuisset universam aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc supersunt puellae tres, Margareta, Aloysia, Cecilia, puer unus Ioannes. Neque diu caelebs vivere sustinuit, 210 licet alio vocantibus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris viduam duxit, magis curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac vigilantem matrem familias; quicum tamen perinde 215 comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum obsequii impetrat imperio atque severitudine, quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, posteaquam effecit ut mulier iam ad senium 220 vergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem attentissima, cithara, testudine, monochordo, tibiis canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum operae pensum exigenti marito redderet?
Consimili comitate totam familiam moderatur, in 225 qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exstiterit, protinus aut medetur aut componit; neque quenquam unquam dimisit ut inimicum aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam videtur felicitas, in qua nemo vixit qui non provectus sit ad meliorem fortunam, 230 nullus unquam ullam famae labem contraxit. Quin vix ullos reperias quibus sic convenerit cum matre, ut huic cum noverca; nam pater iam alteram induxit; utramque non minus adamavit ac matrem. Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus 235 est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis.