Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest largiter effundit. Cum advocationibus 240 adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis; plerisque solitus persuadere uti litem componerent, minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam 245 minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis usque ad prandium), 250 ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas, totidem reus, nec amplius quicquam 255 fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissimus esset.
Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in 260 legationem; in qua cum se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam 265 hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis 270 utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum postulant; has sic Morus discutit, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam 275 impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas, si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.
Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. 280 Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae, iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque pronus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, 285 quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit: quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse publicum omnium inopum patronum. 290 Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat. Iam cum tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere 295 soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio.
Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarunt. Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox 300 diu luctatus est, ut prosam orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens; qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus. Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, 305 materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo in argumento me voluit antagonistam habere; quo 310 certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Utopiam hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius 315 scripserat per otium; mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas.
Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore; adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium 320 praesens et ubique praevolans, memoria parata; quae cum omnia habeat velut in numerato, prompte et incontanter suggerit quicquid tempus aut res postulat. In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in 325 ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium; cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat.
Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab 330 omni superstitione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. Cum amicis sic fabulatur de vita futuri seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et 335 postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi in monasteriis.
Tales viros cordatissimus rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admittit verum etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. 340 Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites. Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis Midis aut insinceris officiis; quorum alius ad voluptates 345 ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum novas technas suggerat. In hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam aulam describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam tu quoque cum eo principe vivis ut integriorem nec 350 optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant. Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii, Latimeri, Mori, Tunstalli, Clerici atque aliorum his adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum 355 omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris. Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut 360 idem et ipsi suae quisque domi facere studeant.
Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod 365 tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur: id faciet Mori nostri suavitas. Bene vale.
Antuerpiae decimo Calendas Augusti Anno M.D.XIX. 370