Hoc nuper cuidam accidit apud Britannos, medico mihi ut patria communi, ita et amicitia coniunctissimo. Civem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum et habitum adprime probum, arte curaque sua liberarat, non sine suo ipsius periculo; nam is pestilentissima 5 febre tenebatur. Et ut fit in periculis, medico montes aureos fuerat pollicitus, si non gravaretur sibi in tanto vitae discrimine dexter adesse, obtestatus et amicitiam quae illi cum eo intercedebat. Quid multis? Persuasit et iuveni et Germano. Adfuit, 10 nihil non fecit; revixit ille. Ubi verecunde de pecunia medicus admonuerat, elusit nugator, negans de mercede quicquam addubitandum, ceterum arcae nummariae clavem penes uxorem esse: 'et nosti' inquit 'mulierum ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a 15 me datam.' Deinde post dies aliquot hominem obvium forte factum, iam nitidum et nulla morbi vestigia prae se ferentem, appellavit et nondum datae mercedis admonuit. Ille constanter asseverare pecuniam suo iussu ab uxore numeratam esse. Medicus negare factum. 20 Hic vide quam ansam bonus ille vir arripuerit. Cum forte medicus eum Latine numero singulari appellasset, ibi velut atroci lacessitus iniuria, 'Vah,' inquit 'homo Germanus tuissas Anglum?' Moxque velut impos animi, prae iracundia caput movens diraque minitans, 25 subduxit sese. Atque ad eum modum honestus ille civis elusit, dignus profecto quem sua pestis repetat.

Risimus quidem fabulam, nec tamen sine dolore propter indigne frustratum amicum, nec sine tam insignis ingratitudinis admiratione. Referunt gratiam 30 leones in periculis adiuti; meminerunt officii dracones. Homo homini, amicus amico sic merito, pro mercede quae nulla satis digna rependi poterat, ludibrium reponit. Atque haec in facti detestationem diximus, non in gentis odium. Nec enim par est ex hoc uno nebulone 35 Britannos omnes aestimari.

XXVIII. THE CONDITION OF ENGLISH HOUSES

ERASMUS ROTERODAMUS FRANCISCO CARDINALIS EBORACENSIS MEDICO S.

Frequenter et admirari et dolere soleo, qui fiat ut Britannia tot iam annis assidua pestilentia vexetur, praesertim sudore letali, quod malum paene videtur habere peculiare. Legimus civitatem a diutina pestilentia liberatam, consilio philosophi mutatis aedificiis. 5 Aut me fallit animus, aut simili ratione liberari possit Anglia. Primum quam coeli partem spectent fenestrae ostiave nihil habent pensi: deinde sic fere constructa sunt conclavia, ut nequaquam sint perflabilia, quod inprimis admonet Galenus. Tum magnam parietis 10 partem habent vitreis tessellis pellucidam, quae sic admittunt lumen ut ventos excludant, et tamen per rimulas admittunt auram illam colatam, aliquanto pestilentiorem, ibi diu quiescentem. Tum sola fere strata sunt argilla, tum scirpis palustribus, qui subinde sic 15 renovantur, ut fundamentum maneat aliquoties annos viginti, sub se fovens sputa, vomitus, proiectam cervisiam et piscium reliquias, aliasque sordes non nominandas. Hinc mutato coelo vapor quidam exhalatur, mea sententia minime salubris humano corpori. 20

Adde quod Anglia non solum undique circumfusa est mari, verum etiam multis in locis palustris est salsisque fluminibus intersecta; ne quid dicam interim de salsamentis, quibus vulgus mirum in modum delectatur. Confiderem insulam fore multo salubriorem si 25 scirporum usus tolleretur; tum si sic exstruerentur cubicula, ut duobus aut tribus lateribus paterent coelo; fenestris omnibus vitreis ita confectis, ut totae possent aperiri, totae claudi, et sic claudi ut non pateret per hiantes rimas aditus ventis noxiis. Siquidem ut aliquando 30 salutiferum est admittere coelum, ita nonnunquam salutiferum est excludere. Ridet vulgus si quis offenditur coelo nubiloso. Ego et ante annos triginta, si fueram ingressus cubiculum in quo mensibus aliquot nemo versatus esset, ilico incipiebam febricitare. Conferret 35 huc, si vulgo parcior victus persuaderi posset ac salsamentorum moderatior usus; tum si publica cura demandaretur aedilibus, ut viae mundiores essent a caeno, curarentur et ea quae civitati vicina essent.

Ridebis, scio, otium meum, qui his de rebus sollicitus 40 sim. Faveo regioni quae mihi tam diu praebuit hospitium; et in qua libens finiam quod superest aevi, si liceat. Non dubito quin tu haec pro tua prudentia rectius noris; libuit tamen admonere, ut si meum iudicium cum tuo consentiat, haec viris principibus persuadeas. Haec 45 enim olim regum cura consuevit esse. Scripsissem perlibenter reverendissimo domino Cardinali; sed nec otium erat nec argumentum, nec ignoro quibus ille negotiis distringatur. Bene vale, vir humanissime; cui debeo plurimum. 50

XXIX. FISHER'S STUDY AT ROCHESTER

ERASMUS ROTERODAMUS IOANNI EPISCOPO ROFFENSI S.D.

Reverende Praesul, maerens ac dolens hoc verbum legi in epistola tua, 'Utinam vivum me reperiat liber,' &c. Auxit famulus dolorem, qui nuntiavit affligi te adversa valetudine. Nihil indulges isti corpusculo. Suspicor magnam tuae valetudinis partem nasci ex 5 loco. Nunc enim medicum agam, si pateris. Mare vicinum et lutum subinde maris decessu nudatum coelum exasperat. Et habes bibliothecam undique parietibus vitreis, qui per rimas transmittunt auram subtilem et, ut medici loquuntur, colatam, pestilentem 10 raris et imbecillis corpusculis. Nec me fugit quam assiduus sis in bibliotheca, quae tibi Paradisi loco est. Ego si in tali loco commorer tres horas, aegrotem. Magis conveniret cubiculum pavimento ligneo et parietibus undique ligno contabulatis. Spirant 15 enim lateres et calx noxium quiddam. Scio pie viventibus mortem non esse formidabilem, sed totius ecclesiae refert talem episcopum esse superstitem in tanta bonorum inopia.