FIRST SAMNITE WAR, 343-341 B.C. (1)
An Important Epoch in Roman History.
Maiora iam hinc bella et viribus hostium et longinquitate vel regionum vel temporum, quibus bellatum est, dicentur. Namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, mota arma; Samnitium bellum ancipiti Marte gestum 5 Pyrrhus hostis, Pyrrhum Poeni secuti. Quanta rerum moles! quoties in extrema periculoram ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix sustinetur, erigi imperium posset! Belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate amicitiaque iuncti essent, 10 extrinsecus venit, non orta inter ipsos est. Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt. Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam 15 vires cum attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in Sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem belli verterunt. Namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae 20 plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem, quae Capuam Tifataque interiacet. Ibi rursus acie dimicatum; adversoque proelio Campani intra moenia compulsi, cum robore iuventutis 25 suae acciso nulla propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere auxilium.
Livy, vii. 29.
1 iam hinc, i.e. 343-266 B.C.
2 longinquitate . . . temporum = the distance of the theatre of war (regionum) and the length of the campaign (temporum).—Rawlins.
6-7 quanta rerum moles = What stupendous exertions!—R.
8 in hanc magnitudinem, i.e. in the reign of Augustus.
10 cum societate, i.e. from 354 B.C.
12 Sidicinis, a Sabellian people N.W. of Campania, on the Samnite border.