14-15 deiectu . . . mole = lit. ‘a barrier lying in the way (formed) by the throwing down of trees and large pieces of rock.’
mole = an abattis (a knocking down, felling).—Rawlins.
16 cum fraus . . . = no sooner had . . . when . . .
17 citati = hurriedly (in hot haste). Partic. used adverbially.—Stephenson.
19 sua obice = with a barrier of its own (i.e. specially prepared).
SECOND SAMNITE WAR, 326-304 B.C. (3)
The Caudine Forks.
The Yoke.
Alii alios intueri, contemplari arma mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile et ludibria victoris et vultus superbos et per armatos inermium iter, inde foedi agminis miserabilem viam 5 per sociorum urbes, reditum in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum triumphantes venissent: se solos sine vulnere, sine ferro, sine acie victos: sibi non stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi nequicquam animos datos. 10 Haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura, quam quae praeceperant animis. Iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti. Primi 15 consules prope seminudi sub iugum missi; tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus; tum deinceps singulae legiones. Ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis 20 extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
Livy, ix. 5, 6.