Invenies?....
Additur imperiis Hispania, Pyrenaeum
Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque:
Diducit scopulos et montem rumpit aceto.
Iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit:
‘Actum,’ inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas
Frangimus et media vexillum pono Subura.’
O qualis facies et quali digna tabella,
Cum Gaetula ducem portaret belua luscum!
Exitus ergo quis est? O gloria! vincitur idem