Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque omnium saepe audistis, Est, indices, ita, ut dicitur: nam et situ est cum munito, tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum: et portus habet prope in aedificatione 5 aspectuque urbis inclusos: qui cum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursum adiungitur et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex 10 quattuor urbibus maximis constare dicatur: quarum una est ea, quam dixi, Insula: quae duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque proiecta est: in qua domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. Altera autem est urbs 15 Syracusis, cui nomen Achradina est: in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytaneum, amplissima est curia, templumque egregium Iovis Olympii. Tertia est urbs, quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, 20 Tycha nominata est, in qua et gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae: coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est urbs, quae quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur: quam ad summam theatrum est maximum. 25

Cicero, In Verrem, ii. 4. 117-119.

5-6 prope . . . inclusos, a special feature of Syracuse, because many ancient cities were built at some distance from the sea, with a harbour detached from them (e.g. Ostia, the port of Rome), though sometimes joined by long walls, as at Athens.

7 in exitu = at their outlet, i.e. the narrow channel between Ortygia (= Insula) and the mainland which connected the two harbours.

9 disiuncta = separated from the rest (dis—).

12 Insula, i.e. Ortygia, the only part now inhabited.

14 Hieronis regis, King of Syracuse, 270-216 B.C., distinguished by his military ability and the wise policy of his reign. From 263 B.C. till his death, the faithful friend and ally of Rome.

16 Achradina, the mainland N. of Ortygia. At the time of the famous siege of Syracuse by the Athenians, 415-413 B.C., the city consisted only of Ortygia and Achradina.

18 prytaneum = town-hall (πρυτανεῖον = the presidents’ hall).

25 theatrum est maximum, capable of holding 25,000 people. Of all the buildings described by Cicero as existing in Neapolis, the Theatre alone remains.