[C40]

FORMATION OF EMPIRE BEYOND ITALY.

SECOND MACEDONIAN WAR, 200-196 B.C. (1)
Battle of Cynoscephalae, 197 B.C.

Non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum aversi. Et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum, ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum, quae 5 haud dubie vincebat, brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit. Nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit, quod phalanx Macedonum, gravis atque immobilis, nec 10 circumagere se poterat, nec hoc, qui a fronte, paulo ante pedem referentes, tunc ultro territis instabant, patiebantur. Ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum, ex quo pugnaverant, dum per proclive pulsos insequuntur, tradiderant hosti ad terga sua circumducto. 15 Paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam. Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur, quae in laeva parte suorum fortuna esset; deinde, postquam fugam 20 effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.

Livy, xxxiii. 9, 10.

Context. Philip V, King of Macedon, had made a treaty with Hannibal in 215 B.C., and provoked the first Macedonian War (214-205 B.C.) by an attack on Apollonia in Illyria, and the capture of the port of Oricum in Epirus. The Romans now resolved to make Philip suffer for the trouble he had caused them by interfering in the war with Hannibal. A casus belli was soon found in the Athenian Embassy to Rome (201 B.C.) asking for help against Philip.

3-4 unus . . . militum. Ihne says ‘He seized the favourable opportunity to shape the battle which had begun without plan into a brilliant victory for Rome.’

5 signorum (= manipulorum) = companies, i.e. with some 3500 men.

13 loco premebantur = they (i.e. the phalanx) began to feel the disadvantage of position.—Rawlins.