16 in medio caesi = cut down from both sides.—R.
Cynoscephalae (Dog’s Heads), a low chain of hills between Pherae and Scotussa in Thessaly.
Results of the Battle. ‘The Romans lost only 700 men. That was the price paid for a victory which laid the Monarchy of Alexander the Great in the dust.’—Ihne.
Terms of Peace, 196 B.C. Macedonia to remain an independent state, but, like Carthage, to lose all her foreign possessions, and to be sunk to the level of a vassal state.
SECOND MACEDONIAN WAR, 200-196 B.C. (2)
Flamininus proclaims the Freedom of Greece, 196 B.C.
Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis visuntur, tum quia propter opportunitatem loci, per duo diversa maria 5 omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat; tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed exspectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset. Ad spectaculum 10 consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est, in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet, processit et, tuba silentio facto, ita pronuntiat: ‘Senatus Romanus et T. Quinctius imperator, Philippo rege Macedonibusque devictis, 15 liberos, immunes, suis legibus esse iubet Corinthios, Phocenses, Locrensesque omnes et insulam Euboeam et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos, Achaeos Phthiotas.’ . . . Esse aliquam in terris gentem, quae sua impensa, suo labore ac periculo bella gerat pro 20 libertate aliorum. Una voce praeconis liberatas omnes Graeciae atque Asiae urbes; hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et virtutis et fortunae ingentis.
Livy, xxxiii. 32, 33 (sel.)
1 Isthmiorum statum ludicrum = time fixed (statum) for the Isthmian Games (celebrated at Corinth every two years).