Speech of Lepidus against Sulla, 78 B.C.
Nam praeter satellites commaculatos quis eadem volt? aut quis non omnia mutata praeter victorem? Scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scyrtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt! Itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, cui 5 per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est. Nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent, egregia scilicet mercede, cum relegati in paludes et 10 silvam contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerint. Quare igitur tanto agmine atque animis incedit? Quia secundae res mire sunt vitiis obtentui; quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur; nisi forte specie 15 concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit; neque aliter rempublicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissima, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit. Quae si vobis 20 pax et concordia intelleguntur, maxuma turbamenta reipublicae atque exitia probate, annuite legibus impositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad populum Romanum suimet sanguinis mercede circumveniundum. 25
Sallust, Hist, Orat. M. Lepidi.
1 Nam, sc. ‘His luck is not so great as he supposes, for. . .’
7-8 tribuniciam . . . evorsum, i.e. by the Leges Corneliae 81 B.C.
9 iudicia. Sulla restored the judicial functions to the Senate (from the Equites).
10 relegati in paludes. Sulla established 120,000 soldiers in military colonies in different parts of Italy, but their roaming adventurous life had unfitted them for agricultural pursuits.
13-14 Quia . . . obtentui = because prosperity serves in a marvellous manner to cover a man’s faults of character.—Holden. For obtentui cf. draw a veil over.
16 parricidio = treason.