18 nisi . . . agris, i.e. Sulla’s confiscations of estates, especially of those Italians who had fought against him.
24-25 ad p. R. circumveniundum = for oppressing (enslaving) the people of Rome.
M. Aemillus Lepidus, Consul 78 B.C., a disappointed Optimate, jealous of Sulla’s power, but without Sulla’s ability. He posed as leader of the democratic party, took up arms against the State, but was defeated by Q. Catulus at the Milvian Bridge, 77 B.C.
WAR WITH SERTORIUS IN SPAIN, 78-72 B.C. (1)
Sertorius and his Fawn.
Huic Sertorio cerva alba eximiae pulchritudinis et vivacissimae celeritatis a Lusitano quodam dono data est. Hanc sibi oblatam divinitus, et instinctam Dianae numine colloqui secum, monereque, et docere, quae utilia factu essent, persuadere omnibus instituit: 5 ac, si quid durius videbatur, quod imperandum militibus foret, a cerva sese monitum tum praedicabat. Id cum dixerat, universi, tamquam si deo, libentes parebant. Ea cerva quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata 10 in fugam se proripuit, atque in palude proxima delituit; et postea requisita perisse credita est. Neque multis diebus post inventam esse cervam Sertorio nuntiatur. Tum, qui nuntiaverat, iussit tacere: ac, ne cui palam diceret, interminatus est: 15 praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, immitteret: admissis deinde amicis postridie, visum sibi esse ait in quiete cervam, quae perisset, ad se reverti, et, ut prius consueverat, quod opus esset facto praedicare. 20 Tum servo, quod imperaverat, significat. Cerva emissa in cubiculum Sertorii introrupit; clamor factus et orta admiratio est: eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit. 25
Gellius, Noctes Atticae, xv. 22.
1 alba = a dull white as opp. to ater = dull black. Cf. candidus = shining white as opp. to niger = shining black.
3 instinctam = fired, animated.