asseruit = maintained. Cf. our assert.

21 in Siciliam, where the slaves had risen in 133 and 104 B.C., and only waited an impulse to break out a third time.

25 sine missione = without quarter. Cf. missio = the discharge from service of soldiers and gladiators.

[B25]

THE THIRD MITHRIDATIC WAR, 74-63 B.C. (1)
Lucullus Ponticus.

Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis, quantum forti viro et sapienti homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridatis 5 copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam, Cyzicenorum, obsessam esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime, quam L. Lucullus virtute, assiduitate, consilio summis 10 obsidionis periculis liberavit: ab eodem imperatore classem magnam et ornatam, quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio inflammata raperetur, superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque 15 nostris legionibus esse Pontum, qui antea populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis, omnibus rebus ornatas atque refertas, ceterasque urbes Ponti et Cappadociae permultas uno 20 aditu adventuque esse captas; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentes supplicem contulisse: atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. 25

Cicero, pro Lege Manilia, 20, 21.

5-6 maximas . . . fuisse. M. had 140,000 well-trained men, Roman officers sent by Sertorius, 16,000 cavalry, a war-fleet of 400 ships, and abundance of stores.

7-11 urbemque . . . liberavit. The city of Cyzicus stood on the S. side of the island of the same name in the Propontis (Sea of Marmora), close to the shore of Mȳsia, to which it was joined by two bridges.