12-14 classem . . . depressam, i.e. probably the Battle of Tenedos 73 B.C., in which Marcus Marius and the ablest of the Roman emigrants met their death, and the whole Aegean fleet of Mithridates was annihilated.

15 multis proeliis, e.g. of Cabira, 72 B.C.; Tigranocerta, 69 B.C.

18 Sinopen. Sinope, on the W. headland of the great bay of which the delta of the R. Halys forms the E. headland, was the birthplace and residence (domicilia) of M.

22 ad alios reges, e.g. to his son-in-law, Tigranes of Armenia.

23-24 salvis . . . vectigalibus, i.e. without ruining the provincial by forced contributions and requisitions.

Reference. For Siege of Cyzicus, see Mommsen, vol. iv. pp. 326-328; Frontinus, Strat. ii. 13. 6.

[B26]

CN. POMPEIUS MAGNUS, 106-48 B.C.
His Character, and Career to 66 B.C.

Iam vero virtuti Cn. Pompei quae potest oratio par inveniri? Quid est quod quisquam aut illo dignum, aut vobis novum aut cuiquam inauditum possit adferre? Neque enim illae sunt solae virtutes imperatoriae, quae vulgo esistimantur, labor in 5 negotiis, fortitudo in periculis, industria in agendo, celeritas in conficiendo, consilium in providendo, quae tanta sunt in hoc uno, quanta in omnibus reliquis imperatoribus, quos aut vidimus aut audivimus, non fuerunt. Testis est Italia, quam ille ipse 10 victor L. Sulla huius virtute et subsidio confessus est liberatam: testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit: testis est Africa, quae magnis oppressa hostium copiis eorum ipsorum sanguine 15 redundavit: testis est Gallia, per quam legionibus nostris iter in Hispaniam Gallorum internecione patefactum est: testis est Hispania, quae saepissime plurimos hostes ab hoc superatos prostratosque conspexit: testis est iterum et saepius Italia, quae 20 cum servili bello taetro periculosoque premeretur, ab hoc auxilium absente expetivit, quod bellum exspectatione eius attenuatum atque imminutum est, adventu sublatum ac sepultum: testes nunc vero iam omnes orae atque omnes exterae gentes ac nationes. 25